Z latinského originálu Corpus iuris civilis, vol. 1: Iustiniani Digesta
30. PAPINIANUS libro secundo responsorum
Liberto vel amico mandavit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor intervenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius versa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio creditori vel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis.
1. Inter negotia Sempronii, quae gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi necesse est adversus Ttium, cui datur actio. idem in tutore iuris est.
2. Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris amicus ultro egit, causas absentiae eius allegans iudici: culpam contraxisse non videbitur, quod sententia contra absentem dicta ipse non provocavit.
ULPIANUS notat.
hoc verum est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet condemnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset.3. Qui aliena negotia gerit, usuras praestare cogitur eius scilicet pecuniae, quae purgatis necessariis sumptibus superest.
4. Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum monumenti voluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede non recte petetur nec iure fideicommissi, cum voluntas finem erogationis fecerit.
5. Tutoris heres impubes filius ob ea, quae tutor eius in rebus pupillae paternae gessit, non tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum convenietur.
6. Quamquam mater filii negotia secundum patris voluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut res bonorum eius alienat vel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat.
7. Uno defendente causam communis aquae sententia praedio datur: sed qui sumptus necessarios ac probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet.
30. PAPINIANUS v 2. knihe Odpovedí
Prepustencovi alebo priateľovi (niekto) prikázal prijať peňažnú pôžičku. veriteľ pridržiavajúci sa jeho listu uzatvoril zmluvu a pristúpil ručiteľ. Hoci peniaze neprešli do jeho majetku, predsa bude veriteľovi alebo ručiteľovi udelená proti nemu žaloba z obstarania záležitostí, a to na spôsob institorskej žaloby.
1. Popri Semproniových záležitostiach, ktoré niekto obstarával, nevedomky obstaral Titiovu záležitosť. bude Semproniovi zaviazaný aj pre tento prípad, je však potrebné, aby mu z úradnej moci sudcu bola poskytnutá záruka odškodnenia proti Ttiovi, ktorému je udelená žaloba. To isté právo platí u poručníka.
2. Na súd sa dostal spor, na ktorý sa žalovaný nedostavil, a priateľ (tohto) klamára dobrovoľne viedol spor, predložiac sudcovi dôvody jeho neprítomnosti. nebude sa uznávať, že sa dopustil nedbanlivosti, keď sa sám neodvolal proti rozsudku vynesenom vo